Der lateinische Wortlaut der Urkunde
(Chrismon)15 || 16Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patri- cius Romanorum.
Quicquid enim ob17 amore a domini et oportunitate servorum dei locis b venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum c || vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus.
Quapropter conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter18 donamus ad monasterium Fulta, quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli in pago Graffelt d constructum, ubi preciosum corpus Bonefacii martyris requiescit, quaem vir venerabilis Sturmio abba in regimine habere videtur, id sunt res proprietatis nostrae Hamalum[burg] e situm in pago Salecgauio super fluvio Sala cum omne integritate vel adiecenciis f seu apendiciis suis Achynebach, Thyupfbach g, Harital, hoc est quantumcumque in superius nominata loca habere videmini19 , id est tam terris domibus aedificiis20 acolabus21 h mancipiis22 vineis23 silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus movilibus et inmovilibus, omnia et ex omnibus, ad prefatum sanctum locum tradidimus perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc preceptionem i auctoritatis nostrae conscribere iussimus, ut ab hac die tam memoratus Sturmio abba j quamque sui successoris, qui fuerint rectoris eiusdem sancti loci, predictis rebus ad opus24 iam dicte aecclesiae habeant, teneant adque possedeant et quicquid exinde ad profectum ipsius sancti loci facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nullus quislibet de iudiciaria potestate aut qualibet persona predicto Sturmioni abbati neque actoribus aut successoribusque suis de memoratis rebus inquietare vel calumniam generare k quoque l tempore non presumat, sed per nostrum preceptum iure hoc valeant possedere firmissimum, quatenus melius delectet ipsa congregatione m pro nobis vel stabilitate regni nostri etiam uxore et prolis domini misericordian n iugiter exorare. Et ut haec auctoritas firmior sit, manos nostre signaculis subter earn decrevimus roborare o et de anolo nostro iussimus siggillare.
|| Signum Caroli gloriosissimi regis. ||
(Chrismon) || Uuigbaldus advice p Radoniq q25 1||26 L.S. 27
Data septimo idus ianuarias anno nono et tertio regni nostri; actum Haristalio palatio publicae; in dei nomine feliciter.